SPONGIA

SPONGIA
SPONGIA
inter ea, quae rertiam naturam habent, pluribus describitur Plinio l. 9. c. 45. ubi tria illius genera recensens, Nascuntur omnes, inquit, in petris: aluntur conchis, pisce, limô. Intellectum inesse his apparet, quia ubi avulsorem sensêre, contractae multo difficilius abstrahuntur. Salmasio in alto quoque spongiae, unde et πόντια ῥάκη Graecis appellantur. Eas qui urinando expiscantur, ςπογγεῖς iisdem, item ςπογγοκολυμβηταὶ vocati sunt. Usus ad abstergendas mensas, unde Theopompus lepide apud Athenaeum vetulam, linctu lances detergentem, λεκάνης ςπόγγον vocat, uti Nonius Terginocalycem, qui calices tergebat. Etiam apud Plautum in Menaechmis Actu 1. sc. 1. v. 1. parasiti nomen, quod instar spongiae mensam tergeret, Peniculus
est: ex tenui enim et denso spongiarum genere penicilli fiebant.
Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
Ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
Pingentibus etiam et scribentibus, semper olim ad manum spongia deletilis. Unde Augustus, quaerentibus amicis, quidnam Aiax (quô nomine is tragoediam orsus fuerat) ageret, in spongiam incubuisse, respondit apud Suet. in eo c. 85. ad quem loc. Casaubonum vide. Sed et gladiatoribus spongia in promptu erat, ad vulnera detergenda, uti alibi diximus: Eadem Tichobatis; quod θαυματοπογῶν apud Veteres genus, in abruptis luperandis inserviebat, ut infra videbimus, lemmate Uncae manus. In bello porro illius usus, pectori tegendo, memoratur Livio l. 9. c. 49. Alios vide apud Festum in Penicillus, Aristonem Epigr. de culinae instrum. Senecam Ep. 70. Arrianum Dissert. l. 1. c. 11. etc. In Graeca Ecclesia parva spongiolâ, quam intra corporale complicatum servant, ac Spongiam sacram vocant, pateram, quam in S. Communione mento supponunt, abstergere solent, uti docet Dominic. Macer in Hierolex. De spongia acetô impleta atque hyssopô circumpositâ, sicque Servatoris crucifixi sanctissimo ori admotâ, vide Historiam Euangelicam et Isaac. Casaubonum Exercitat. 16. num. 88. uti de Spongia inter tria petita Gilimeri Regis a Belisario obsessi, Procopium in Vandalicis: et de lapide in Spongiis nascente infra, voce Thecolithos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Spongia — Spongia …   Wikipédia en Français

  • spongia — spȏngia ž DEFINICIJA v. spužva ETIMOLOGIJA lat. spongia, spongea ← grč. spoggía …   Hrvatski jezični portal

  • Spongĭa — Spongĭa, Untergattung der Seeschwämme, s.d. c) aa). S. cerāta, s. Preßschwamm. S. combusta, S. usta, gebrannter Schwamm. S. cynosbăti, so v.w. Bedeguar. S. marīna (S. officinalis), s. Badeschwamm. S. praeparata, s.u. Preßschwamm …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Spongia — Spongia, lat., der Badeschwamm; spongiös, schwammig, locker; Spongosis, der Gliedschwamm …   Herders Conversations-Lexikon

  • Spongia — Spongia …   Wikipédia en Français

  • spongia — spòn·gia s.f. 1. OB spugna 2. TS zool. individuo marino del genere Spongia, il cui scheletro costituisce le comuni spugne di uso domestico | con iniz. maiusc., genere della famiglia degli Spongidi {{line}} {{/line}} DATA: sec. XIII. ETIMO: dal… …   Dizionario italiano

  • Spongia — Spọn|gia 〈f.; , gi|en〉 = Schwamm (2) [lat. <grch. spongos] * * * Spọn|gia [ ʃp… , sp… ], die; , …ien [lat. spongia < griech. spoggiá] (Biol.): ↑ Schwamm (1). * * * Spọn|gia [ ʃp..., sp...], die; , ...ien [lat. spongia < griech.… …   Universal-Lexikon

  • Spongia — ? Губки Spugna marina Научная классификация Царство: Животные Подцарство: Паразои …   Википедия

  • Spongia — Spon|gia [ ʃpɔŋgi̯a, sp...] die; , ...ien [...i̯ən] <über lat. spongia aus gr. spoggiá »Schwamm«> Schwamm, einfachst gebautes, vielzelliges Tier …   Das große Fremdwörterbuch

  • spongia — I. ˈspənjēə, ˈspän noun Usage: capitalized Etymology: New Latin, from Latin, sponge : a genus of tropical and subtropical sponges that includes various commercially important sponges and is the type of the family Spongiidae I. noun combining form …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”